Hľadaný výraz: Mt 6,25-33, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
25 Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum? 26 Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? 27 Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad aetatem suam cubitum unum? 28 Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent. 29 Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. 30 Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei? 31 Nolite ergo solliciti esse dicentes: “Quid manducabimus?”, aut: “Quid bibemus?”, aut: “Quo operiemur?”. 32 Haec enim omnia gentes inquirunt; scit enim Pater vester caelestis quia his omnibus indigetis. 33 Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis.

1

mail   print   facebook   twitter